Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 4

Porticum vero,etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricae distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni coelestis gaudia utrisque data.Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum:Et cedro omnis domus vestiebatur,etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulae et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulae quoque cedrinae vel cypressinae sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminae sunt sancti supereminentem scientiae charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.
(* Traductions européennes)